[205] EPISTOLA V.

Clarissimo Viro

HECTORI HOXVIRIO,

Amico Syncerissimo.

S. P.

Paulus Veriensis Phrysiorum nuncius multam mihi salutem tuo & fratris, propterea D. HERMANNI Consiliarii, ac HAJONIS CAMMINGAE nomine renuntiavit. Id vero utrum sua sponte & officii causa, an vestro jussu fecerit non admodum laboro, nihil dubitans, quin vos pro mutua benevolentia cupiatis illa vota omnino rata, quae Paulus vestro nomine mihi est precatus. Pervenisset tamen ad me non paulo plus voluptatis si eadem ex vobis intellexissem. Haec tamen qualicunque animi cogitatione concepta mihi instar summae ac verae, donec eam aliqua majori ac certiori cumulare vobis libeat. Interim vobis vicissim precor omnia ex sententia. Scripsissem copiosius nisi me ipse nuncius in ipso articulo profectionis appellasset, verum id compensabimus alias locupletiore aut certe loquaciori epistola. In hac tamen temporis angustia mitto ad te Dialogum Marphorii & Pasquilli curiosissime inquirentis in acta multorum. Sed puto te illum jam dudum vidisse. Iampridem enim est huc ex urbe Roma allatus. ERASMUS noster rectissime valet. Cupio scire an acceperis novam quandam farraginem epistolarum ejus principio hyemis ad te missam, quibus titulum, fecit Neopalaearum. Bene Vale amicorum •γνησιωτατε• & caeteros, quorum nomina mox recensui ex me diligentissime salutes. Lovanii pridie Nonas Februarii. Anno DOMINI MDXXXIII.

TUUS quantulus est

CONRA. GOCLENIUS.